- USURA
- USURAproprie ipse usus est, χρῆσις: postea secundum eminentiam sic dici coepit foenus, τόκος: Quomodo sumpta Usura, quantum damni dederit in Republica Romana, docent tum alii plurimi rerum Romanorum Scriptores, tum vero Corn. Tacitus, l. 6. Annal. c. 16. his verbis: Sane vetus, inquit, Urbi foenebre malum et seditionum discordiarumque creberrima causa, eoque cohibebatur antiquis quoque et minus corruptis moribus. Nam primo XII. Tab. sanctum; nequis unicario foenore amplius excerceret: cum antea ex libidine locupletium agitaretur; dein rogatione Tribunitiâ ad semunci. is redacta. Postremo vetita versura, multisque Plebiscitis obviam itum sraudibus, quae toties repressae miras per aries rursum oriebantur. Ubi quas leges indigitat, illas videre est supra, ubi de Foenore. Contra, apud Germanos, Foenus agitare et in Usuras extendere ignotum: Ideoque magis servabatur, quam si vetitum esset, Idem de moribus German. c. 26. §. 1. Thebanis quoque usuram exosam fuisse, velut pestem, notat Alexander Neapolitanus, Genial. Dier. l. 4. c. 6. nec Indos ad usuram pecuniam locâsse, aut accepisse, aut syngrapham, aut depositum fecisse, tradit Aelianus, Var. Hist. l. 4. c. 1. Neque pauci sunt, qui omnino illas statuant illicitas. Sed cum iuxta Aristotelem, Ethic. l. 5. aequalitas mutua conservet civitates, nec vita humana sine auxiliis mutuis servari possit: iam autem quivis rerum suarum tenax sit, ut, nisi aliqua species lucri subsit, malit pecuniam otiosam retinere, quam eâ erogandâ forsan, per fraudes et imposturas debitorum aut casus alios, omnino carere: annon sic magis divellendae, quam firmandae, societatis civilis causâ praeberetur. si omnino usu moderati foenoris esset interdictum? Dico moderati; nam non nisi tale, Legibus et Decretis Imperatorum ac Principum, approbatur atque conceditur. Quemadmodum, Caroli V. constitutione laudabili, indistincte omnes Usurae ac pensiones ad quincunces reductae sunt, h. e. ne ultra 5. in singula centena stipulatio fieret, sub interminatione amissionis quartae sortis, ut apparet ex Reischsabscheid A. C. 1548. Augustae celebrato. Atque in hunc modum, non privatis tantum Usurae licitae sunt, sed a Magistratibus quibusdam non sine laude exercentur. ita enim Iac. Bornitus, Discurs. Polit. Aliique, Venetae aliarumque in Italia Rerum publ. commendant institutum, quô tenuioribus, vel iis, qui subitâ aliquâ necessitate pressi, praesenti pecuniâ indigent, Magistratus ex publico aerario pecuniam credit eâ lege, ut supellectilem auream argenteamve oppignorent et pensionem annuam mediocrem solvant: Qui si solvendo non fuerint, pignus venditur, quodque solutâ pecuniâ reliquum est, debitori restituitur. Quô pactô cavetur, ne tenues gravioribus Usuris urgeantur et (ut S. Scriptura ait) mordeantur, aut ad bonorum suorum distractionem alienissimô tempote ac locô adigantur; sed potius se suaque servare, ac interea temporis pignora commode luere possint. Cuiusmodi quid ab Antonino Pio quoque factitatum, quem Capitolinus in eo, c. 1. scribit, Foenus trientarium, (h. e. quo pro centum non, ut alias, duodena annua, sed quaterna tantum pendebantur) exercuisse, ut patrimoniô suô plurimos adiuvaret. Quod Pii exemplum non retulit modo, sed et superavit Alexander Imperator, qui et ipse foenus publicum trientarium exercuit, sed ita, ut pauperibus plerisque sine Usuris pecunias ad agros emendos dederit, reddendasde fructibus, Lamprid. in co, c. 21. Ante utrumque vero Augustus, quoties ex bonis damnatorum pecunia supersiverei. usum eius gratuitum iis, qui cavere in duplum possent, ad certum tempus indulsit. Sueton. c. 41. §. 2. Eiusque filius ac successor Tiberius, obaeratis tulit opem, dispositô per mensas millies sestertiô, (hoc est coronat. vicies quinquies centenis mill.) factâque mutuandi copiâ sine Usuris per triennium, si debitor Populo in duplum praediis cavisset. E' quibus exemplis facile patet, probe distinguendam eorum, qui mutuum petunt, coditionem: et, uti Magnatibus, Nobilibus, Mercatoribus, Aliis, ad emenda praedia, ad aedificia exstruenda, ad fastum et luxum exercendum, ad faciendum quaestum aliaque gratis dare mutuam pecuniam, nec divini nec humani iuris est, ita pauperculos et infirmos ope gratuitâ sublevare nos teneri, cum ipsi id quoque pagani fecerint, Matth. Berneggerus in Tac. German. Quaest. 137. Apud Hebraeos ipsos, Usura absolute non fuit prohibita, sed ea tantum, quae a fratre, i. e. ab Hebraeo, exigeretur; non etiam illa, quae ab extraneo. Vide Deuteron. c. 23. v. 19. Aliam ob rationem Muliam medes, Usurâ suis interdixit: Cum enim Deus usuram cibi aeque prohibuisset ac pecuniae; Muhammedes Usuram rerum edulium permisit, quae non in pondere et mensura darentur: harum vero non admisit mutuationem seu permutationem, nisi pat pari, absque incremento nimirum ac accessione, restitueretur. Hinc licitum esse voluit, duos olerum fasciculos pro uno pacisci, duo ova pro uno, duos dactylos et similia: Quinimo et pecuniae etiam numeratae, ut folliumet drachmarum, mutuationem indulsit usurariam, quia non in pondere et mensura constarent, sed in numero: Aliae vero sectae Arabum, ut Xaphienses et Malichenses, etiam ciborum, quam permiserat Muhammedes, non in pondere aut inensura dandorum, foenebrem mutuationem prohibuerunt, rigidiores hac in parte ipsô Muhammede. Interim in toto Oriente, fere ab omni aevo, credendi consuetudo ninus frequens fuit, quam inter Europaeos: cum non nisi de rebus certis ac praesentibus praesentes ipsi contrahere inter se ferme soleant et venditiones emptionesque raro aliter fiant quam praesentariâ pecuniâ. Quem morem et Graecos olim habuisse docet Proverb. Graecâ mercari fide, ἐκ χειρὸς εἰς χεῖρα, item Δὸς, λάβε, ut Arabes similiter, de manu in manum. De Phaenicibus idem testatur Sophocles, his versibus, quos Grammatici citant,--- --- Εὐθὺ φοίνιξ γίνομαι,Τῇ μεν` δίδωμι χειρὶ, τῇ δὲ λαμβάνω.-- --- Mox Phoemx sio,Alterâ quidem do manu, alterâ vero accipio.At foenus esse non potest, nisi in diem credatur. Cum Chtistianis vero Muhammedani sic agunt, ut Muhammedanus inter Christianos degens illi foenerari possit. contra cum Christianus inter Muhammedanos agit, Usuram ab illo accipere non liceat, non magis quam ab ullo Muhammedano seu Muslimo, ut vocant: Imo nec a Christianis exigi licitae, qui se illis subicere coacti sunt et ttibutum solvunt, etc. Hinc Usurarii, non qui omnem, sed qui immodicam usuram exercent. Quales priscis temporibus apud Romanos fuisse diximus, cum ex libidine locupletum foenus agitaretur. Quales item illi, qui pecunias levioribus usuris mutuati, graviori foenore collocabant, notati Augusto, apud Sueton. c. 39. Quamvis in genere Veter. usurae satis essent giaves, utpote menstruae apud Romanos, Graecos Hebraeosque, uti docet Clar. Rittetshusius, Sacrar. Lection. l. 7 c. 17. Unde, licet varius usurarum in Republ. Romana modus esset, id tamen fere semper observabatur, ut, quô quisque honestioris loci esset, eo severius foenerandi licentiâ illi interdiceeetur. Sic et Iustiniani Lege, ut antiquiora omittam, cum Mercatoribus bessales usurae permittantur, coeteris saltem semisses; Nobilibus vero trientales tantum conceduntur. Imo cum senatores eô tempore, quô vetiti sunt creditae pecuniae usuras exigere, muneris seu doni nomine aliquid a debitoribus acciperent, sustulit illud Alexander Seu. apud Lamprid. c. 26. ad quem Casauboni ac Salmasii Notas vide. Recentiori aevô Usurariorum, inter Christianos, numerô ac saevitiâ crescente, non unis Conciliis, Lateranensi praesertim A. C. 1179. excommunicati, et bona eorum in Fiscum redacta sunt: ita tamen, ut non vivi ac superstites, sed post mortem punirentur, uti prolixe docet Car. du Fresne, Glossar. quem vide: plura vero hanc in rem, apud Salmas. de usuris, item de Foenore Trapezit. et de modis Usur. Hug. Grotium, de Iure Belli et Pac. l. 2. c. 12. §. 20. et seqq. Ioh. Frid. Gronov. de Pecuma vet. et supra, ubi de Caorcims, item, voce Foenus: de Hebraeorum vero Usuris in specie, Ioh. Seldenum, de Iure Nat. et Gent. iuxta Disciplin. Hebraeorum, l. 6. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.